- CONSUALES Ludi
- CONSUALES Ludiseu Consualia instituta in honorem Neptuni, qui Consus, item Consul cognominatus est, eo quod arcanorum consiliorum Deus haberetur: illustria erant equorum pompâ, cuius ipse primus Auctor, hinc Ι῾ππίου cognomen tulit. Hanc festivitatem primus instituit Euander, sub nomine Ι῾ππίου vel Equestris Neptuni, unde ἱπποκρασία Latine Equestria', dicta est. Restauravit postea Romulus, in honorem Consi, quod is consilium deraptu Sabinarum suggessisset. Val. Max. l. 2. c. 4. ex. 4. Ad id tempus Circensispectaculô contenta erat civitas nostra, quod primus Romulus raptis Virginibus Sabinis, Consualium nomine, celebravit. Tum enim Circenses ludi non alii quam Consuales erant, aliter et Magni et Romani appellati: Quando celebrati sint, vide in voce Consus. Hôc festô equos asinosque coronabant Romani ac otiari finebant, vel quia feriae istae Conso seu Equestri Neptuno agebantur, vel quia tum commoda navigandi maris rempestas exhibita iumentis qualemcumque quietem praebebat. Plutarch. quaest. Rom. quaest. 48. Festus scribit, Mulis celebrari ludos in Circo max. consualibus consuevisse, quia id quadrupedum genus primum putatur currui vehiculoque adiunctum fuisle. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 4. c. 12. Thom. Govvyn. Anthol. Rom. l. 2. sect. 3. c. 6. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.